TABERNA CULUM

TABERNA CULUM
TABERNA CULUM
Iocus erat sacer, divinô iussu et instinctu, a Mose exstructus, in quo Israelitae in deserto degentes, imo et iam Tertâ S. potiti, usque ad Salomonem Regem, cultu Numinis religiose defuncti sunt. Hoc medium ac velut centrum castrorum obtinebat, Castra Divinae Maiestatis, vocatum: circa quod proxime dispositi erant Sacerdotes ac Levitae Tabernaculo inservientes; quibus tandem tribus XII. Populi circumfundebantur, ut videre est Numer, c. 1. v. 53. sic ut extima castrorum a Tabernaculo milliaris spatiô distarent, quod Sabbathi fuisse iter, colligitur ex Iosuae c. 3. v. 4. Structuram Tabernaculi huius quod Tabernaculum testimonii dici consuevit, plutibus capp. exsequitur Moyses, Exodi c. 25. et seqq. cum totius Universi conditum unicô eôque brevi capite absolverit. Sic autem dicebatur, ut et porro Tentorium conventus; quia Populus eo coibiat, tum ad cultum publicum, tum ad Deum per Mosen consulendum, Exodi c. 25. v. 22. quae antea in Mosis tabernaculo, vel alio peculiari loco peragebantur, Exodi c. 33. v. 7. Architectus ipse fuit Deus, cuius iussu, ut dictum, exornatum et iuxta formam, ab ipso in monte ostensam, exstructum fuit, Exodi c. 25. v. 40. vocatis ad id opus, ac divinitus instructis Besaleele et Aholiabô, Exodi c. 31. v. 2. 3. et c. 35. v. 30. 31. Quod non leviter mirandum, in isto exulum agmine, qui tamdiu non nisi servilibus ministeriis exerciti, recensque ex Aegyptiorum ergastulo educti erant, repertos fuisse, qui tantae artis opus, Dei aedem ac templum, quod una cum Israelitis desertum perambularet, tam brevi spatiô absolvere potuerint. Strui enim coeptum est mense Tisri seu Septembri (quô Festum Tabrnaculorum celebratum fuisse diximus) annô primô exitus, ac sequenti Martiô, intra sex menses non totos, perfectimsest, Exodi c. 40. v. 1, 2. Materia erat aurum, argentum, aes, serici ac lanarum fila, hyacinthina et purpurâ ac coccô tincta, linum Xylinum, caprarum pili, arietum ac melium vellera, ac denique cedrorum ligna, Exodi c. 35. v. 5. --- 9. Longitudo eius cubitorum 30. latitudo 12. altitudo 10. comprehendebat: Latera tria 48. cedrinis tabulis in altum porrectis constabant, quae singulae duobus stylobatis innitebantur et lignis transversis coniungebantur. Ad Orientem anteriora spectabant, ubi aditus quinque columnarum ordine aperiebatur: Sanctuarium autem sub Occidentem recedebat. Intus totum pretiosis aulaeis obvelatum erat, quae ex pretiosissimo lino confecta et Cherubinorum formis picta, interiorem Tabernaculi ambirum incingebant. Exterius vero triplici velô erat contectum, quorum primum e caprarum pilis, secundu, ex arietum, tertium ex melium pellibus constabat: quae contra aeris iniurias, portatile hoc Templum, tuerentur, vide Exodi c. 26. Ambiebatur undique Atriô sive porticu, quo Populus ad cultum quottidie conveniebat, 100. cubitos longâ, 50. latâ, et 5. altâ: ac in circuitu dispositas habebat 56. columnas, quae rapetes et pretiosa vela sustinerent. Ingressus ad Orientem erat, quem 4. columnae praebebant; quae oppansô velô apperiebantur et concludebantur. Ipsius autem Tabernaculi duo erant thalami sive cellae, quorum primum Sanctum, alterum Sanctum Sanctorum appellabatur, de quo utroque supra dictum, in voce Sanctuarium. Vela, praeter aulaea et tapetes, terna erant. Primum, ad ingressum Atrii, ad 4. columnas etat appensum, Exodi c. 27. v. 16. Secundum ante Sanctum
extendebatur, ac Sacerdotibus inter quinque columnas
deauratas aditum praebebat, Exodi c. 26. v. 36. Tertium, in interiori Tabernaculi parte, Sanctum Sanctorum a priori thal amo separabat, et 4. columnis suspensum, Pontifici Max. per illas quotannis aditum dabat F. xodi c. 26. v. 31. ac seqq. etc. 36. v. 35. Super Tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago ignis, nube inclusa, undique refulgebat, diviniae gloriae vehiculum ac sedes etc. Significabat autem illud cum Christum tum Ecclesiam: Unde exemplar et umbrae rerum caelestium dicitur Apostolo, Hebr. c. 8. v. 5. Vide Franc. Burmannum, loc. cit. c. 13. In ilhus lcoum, sub Salomone, successit Templum, aedes stabilis et magnificentissime exstructa, typus Eccleisae Christianae ac Triumphantis in caelis: quemadmodum Tabernaculum imago erat Ecclesiae Iudaicae, ac ulterius Christianae militantis. Hinc utrumque coniungens David, Ps. 15. v. 1. Iehova, quis commoratus est in tentorio tuo? quis habitaturus in monte Sanctitatis tuae? ubi per Tentorium, Tabernaculum; per montem Sanctitatis iehove, Templum indigitat. Factum est autem Templum, ad Tabernaculi omnino formam, constabatque similiter, Atriô, Sanctô, et Sanctô Sanctorum. Nisi quod cum in Tabernaculo unum tantum esset Atrium, hîc varia erant, Atrium videl. Sacerdotum, Atrium Israelis, hocque a Iosaphato divisum in Atrium mulierum et virorum; quibus Herodis tempore accessit quartum, pro Gentibus et immundis etc. De Tabernaculo Dei Molochi et Remphan. Vide Amos c. 5. v. 26. et Actor. c. 7. v. 43. uti de Vasis Tabernaculi Testimonit, et quidem Atrii, supra voce Altare, item Mare Aeneum: Sancti, et Sancti Sanctorum, supra voce Sanctuarium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”